Liber Isaiae Prophetae*

Caput 1: Versus 11

Plenus sum.ID.Quasi dicat: Putatis me indigere his vel delectari? Ego autem plenus sum, id est, nullo indigeo.Mea enim est terra et plenitudo ejus.Vel plenus sum, id est, taedio affectus, quia non bene offertis.Holocausta arietum,etc., usque:Judicare pupillo,etc. Sacrificia Judaeorum respuit, obedientiam Evangelii commendat:Holocausta arietum,etc. Ultimam templi destructionem indicat, quae in perpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem, a Zorobabel templum aedificatum est, et in eo diu sacrificatum est.ID.Holocausta arietum.Potest et de illis accipi, qui, cum Dei praecepta despiciant, volunt illum multitudine sacrificiorum placare, et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avaritiam altari offerunt, et pauperibus tribuunt.Nolui.Praeterito utens, ostendit se nunquam Judaeorum sacrificia amasse, sed propter significatum ad tempus sustinuisse: et vero sacrificio impleto, pro nihilo reputasse.
(* Traductions européennes)